SALLUSTE (86-35 av. J.-C.)

De la politique à l'histoire

L'oeuvre de Salluste

Salluste historien

L'art de Salluste

Réputation de Salluste

Remarque sur la langue de Salluste

DE CONJUGARITIONE CATILINAE

Omnes homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentiotranseant veluti pecora, quae natura prona atque ventrioboedientia finxit. sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio ma-gis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum be-luis commune est. quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsaqua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxumelongam efficere. nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. nam et prius quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget. igitur initio reges—nam in terris nomen imperi id primum fuit—divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiamtum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua quoi-que satis placebant. postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbisatque nationes subigere, lubidinem dominandi causambelli habere, maxumam gloriam in maxumo imperioputare, tum demum periculo atque negotiis conpertum est in bello plurumum ingenium posse. quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bellovaleret, aequabilius atque constantius sese res humanaehaberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceriomnia cerneres. nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est. verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. ita imperium semper ad optumum quemque a minus bonotransfertur.

Quae homines arant navigant aedificant, virtuti omnia parent. sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transigere;quibus profecto contra naturam corpus voluptati, animaoneri fuit. eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo,quoniam de utraque siletur. verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotiointentus praeclari facinoris aut artis bonae famamquaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarumfieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere,multi laudantur. ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum,tamen in primis arduom videtur res gestas scribere:primum quod facta dictis exequenda sunt; dein quiaplerique quae delicta reprehenderis malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloriabonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat,aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsisducit. Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique, studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsafuere. nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtuteaudacia largitio avaritia vigebant. quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen intertanta vitia inbecilla aetas ambitione conrupta tenebatur;ac me, quom ab relicuorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem quae ceteros famaatque invidia vexabat. igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi relicuamaetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuitconsilium socordia atque desidia bonum otium con-terere, neque vero agrum colundo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodemregressus statui res gestas populi Romani carptim, utquaeque memoria digna videbantur, perscribere, eomagis quod mihi a spe metu partibus rei publicae animus liber erat.